- ARTICACTUS seu ARTICOCTUS
- ARTICACTUS seu ARTICOCTUSGallis Artichaut, Siculis olim Cactus, hodie Cacozole. Latinis itidem Cactus, ut docet Salmas. ad Tertull. de Pall. et Carduus, κατ᾿ ἐξοχην`, Graecis κινάρα, ut videre est apud Athen. l. 2.Unde Columella in Horto, l. 10.Horrida ponatur Cinara:hortensis et sativus carduus est, pomum habens sive capitulum, squamatim compactum, aculeatum et pineae nuci simile, quodintus semen παππῶδες inclusum gerit, περικάρπιον hinc Theophrasto appellatum. Quâ lanugine detractâ, cum semine, quod reliquum est, simile esse dicit Theophrastus τῷ ἐγκεφάλῳ φοίνικος, cerebro palmae, quoad formam videl. non quoad gustum, ut Plinius putavit, Detractis, aiens, pappis tenellisque seminibus edulis est, gustu qualis est cerebro palmarum. Vide verba Theophrasti apud Athenaeum l. 2.Lanuginem certe illam hodieque detrahimus et abicimus, quam foenum vocant Galli, sed non exspectatur, donec in semen eat. Pomum itaque edule: sed et caules detractô cortice, de quibus idem Theophrastus, ἐδώδιμοί εἰσι περιλεπόμενοι, μικρον` ὑπόπικροι, θησαυρίζουσι αὐτους εν ἅλμῃ, Edules sunt detractô cortice, subamari, et muria condiri condique soliti. Quia nempe subamari erant, sale macerabantur, neque mandebantur prius quam aetatem in sale tulissent. Solus qui vocabatur pternix, ἀθησαύριςτος comedebatur, ac recens, quia sic melior: de quo Plinius, unum caulem rectum habent, quem vocant pternica, eiusdem suavitatis, sed vetustatis impatientem. Fuit autem non plebeias olim hic cibus, imo priscis, sicut hodieque nostris ganeonibus, valde expetitus: Unde singulas areas easque parvas carduorum apud Carthaginem magnam et Cordubam reddidisse quotannis sestertium sena milia, notat tidem l. 19. c. 8.Quam in rem vide pluta, apud Salmas. ad Solin. p. 227.ut et infra in. vocibus, Cactos et Carduus. Genevae, paulo ante Reformationem, factioni nomen ab hac herba fuifle, narrat Iac. Sponius Deser. Genevae Part. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.